

Liber Genesis*
Caput 3: Versus 5
Eritis sicut dii,etc.[STRAB.]Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiae contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiae contemptum seduxerit, in utroque victor existat.[AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3]Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.